- ANGRIVARII
- ANGRIVARIIGermaniae populi Ptol. et Tacit. l. 2. Annal. c. 8. potens Saxonum Dynastia, ad Luppiae fluv. caput; quorum oppid. Angermund, et Engern, vel Engerhen, dicitur. Dicti quasi Angreiffer. Boxhornius. Horum antiquissimi Domini memorantur, Hengistus atque Horsus, fratres, Saxonum Duces, qui saeculô circiter sectô ab Anglis contra Scotos Pictosque in auxilium acciti, adeo beneficiô istô Anglos in sui amorem pertraxerint, ut ii relictô patriô solô, has in terras migtaverint; inde, si Annalibus fides, nominis origo, Angliae, sive Anglariae primum appellatae, quod post in Angrivariae vocabulum abierit: sive, qui Engelshen hactenus dicerentur, leviori mutatione Angershen vocari sueverint. Aliquot inde saeculis Witekindus imperiô titulôque Angrivariorum inclaruit; cui etiam a Carolo terra ista relicta, generosô et usutpatô priscis Romanis clementiae exemplô, quamvis bellô victis Regibus Regna solitis reddere: Et post hunc longi aevi spatiô iidem Angrivariae, qui Saxoniae Principes. Donec in Ascaniis diversum evenit; quibus, translata in Misnensem familiam Saxoniâ, Angrivaria, in Bernhardi (Albertô Ursô geniti et primi et hac familia Saxonum Ducis) posteritate, ad nostram usqueaetatem, permansit; iuxta cum iis Westphaliae terris, quas Henrico Leoni ablatas, Bernhardo Ascanio Caesar adiecerat. Tob. Pfannerus l. de praecipuis Germ. Principum gentibus, c. 10. Vide quoque infra, in Westphalia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.